Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 10

1 Querens incidisse te in hominem ingratum. Si hoc nunc primum, age aut fortunae aut diligentiae tuae gratias. Sed nihil facere hoc loco diligentia potest nisi te malignum. Nam si hoc periculum vitare volueris, non dabis beneficia; ita ne apud alium pereant, apud te peribunt.
1 Non respondeant potius quam non dentur. Et post malam segetem serendum est; saepe quicquid perierat adsidua infelicis soli sterilitate, unius anni restituit ubertas.
2 Est tanti, ut gratum invenias, experiri et ingratos. Nemo habet tam certam in beneficiis manum, ut non saepe fallatur; aberrent, ut aliquando haereant. Post naufragium maria temptantur. Faeneratorem non fugat a foro decoctor.decoctor Muretus, from an old MS.; coctor, coactor, tortor, various hands of VPb. Cito inerti otio vita torpebit, si relinquendum est, quicquid offendit; te vero benigniorem haec ipsa res faciat. Nam cuius rei eventus incertus est, id ut aliquando procedat, saepe temptandum est.
3 Sed de isto satis multa in iis libris locuti sumus, qui de beneficiis inscribuntur.
3 Illud magis quaerendum videtur, quod non satis, ut existimo, explicatum est, an is, quiis qui later MSS.; id quod VPb. profuit nobis, si postea nocuit, paria fecerit et nos debito solverit. Adice, si vis, et illud: multo plus postea nocuit quam ante profuerat.
1 / 27 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi