Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 1

7 Ideo Heraclitus, cui cognomen fecit orationis obscuritas, Unus, inquit, dies par omni est. Hoc alius aliter excepit.excepit MSS.; cepit Hense. Dixit enim parem esse horis, nec mentitur; nam si dies est tempus viginti et quattuor horarum, necesse est omnes inter se dies pares esse, quia nox habet, quod dies perdidit. Alius ait parem esse unum diem omnibus similitudine; nihil enim habet longissimi temporis spatium, quod non et in uno die invenias, lucem et noctem, et in aeternum dies vices plures facit istas, non alias contractior,et in aeternum dies vices plures facit istas non alias contractior Capps; et in alternos mundi vices plura facit ista non alias contractior MSS.; non alia alius contractior etc. Hense. alias productior.
8 Itaque sic ordinandus est dies omnis, tamquam cogat agmen et consummet atque expleat vitam.
8 Pacuvius, qui Syriam usu suam fecit, cum vino et illis funebribus epulis sibi parentaverat, sic in cubiculum ferebatur a cena, ut inter plausus exoletorum hoc ad symphoniam caneretur: βεβίωται, βεβίωται.
9 Nullo non se die extulit. Hoc, quod ille ex mala conscientia faciebat, nos ex bona faciamus et in somnum ituri laeti hilaresque dicamus: Vixi et quem dederat cursum fortuna, peregi. Crastinum si adiecerit deus, laeti recipiamus. Ille beatissimus est et securus sui possessor, qui crastinum sine sollicitudine expectat. Quisquis dixit vixi, cotidie ad lucrum surgit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi