Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 1

4 Sulla tunc erat violentissimus, cum faciem eius sanguis invaserat. Nihil erat mollius ore Pompei; numquam non coram pluribus rubuit, utique in contionibus. Fabianum, cum in senatum testis esset inductus, erubuisse memini, et hic illum mire pudor decuit.
5 Non accidit hoc ab infirmitate mentis, sed a novitate rei, quae inexercitatos, etiamsi non concutit, movet naturali in hoc facilitate corporis pronos. Nam ut quidam boni sanguinis sunt, ita quidam incitati et mobilis et cito in os prodeuntis.
6 Haec, ut dixi, nulla sapientia abigit; alioquin haberet rerum naturam sub imperio, si omnia eraderet vitia. Quaecumque adtribuit condicio nascendi et corporis temperatum, cum multum se diuque animus conposuerit, haerebunt. Nihil horum vetari potest, non magis quam accersi.
7 Artifices scaenici, qui imitantur adfectus, qui metum et trepidationem exprimunt, qui tristitiam repraesentant, hoc indicio imitantur verecundiam: deiciunt enim vultum, verba submittunt, figunt in terram oculos et deprimunt. Ruborem sibi exprimere non possunt; nec prohibetur hic nec adducitur. Nihil adversus haec sapientia promittit, nihil proficit; sui iuris sunt, iniussa veniunt, iniussa discedunt.
8 Iam clausulam epistula poscit. Accipe, et quidemet quidem Erasmus; equidem MSS. utilem ac salutarem, quam te affigere animo volo: Aliquis vir bonus nobis diligendus est ac semper ante oculos habendus, ut sic tamquam illo spectante vivamus et omnia tamquam illo vidente faciamus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi