Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 1

3 Repeto memoria, quam magno animo quaedam verba proieceris, quanti roboris plena. Gratulatus sum protinus mihi et dixi: Non a summis labris ista venerunt, habent hae voces fundamentum. Iste homo non est unus e populo, ad salutem spectat.
4 Sic loquere, sic vive; vide ne te ulla res deprimat. Votorum tuorum veterum licet dis gratiam facias, alia de integro suscipe; roga bonam mentem, bonam valitudinem animi, deinde tunc corporis. Quidni tu ista vota saepe facias? Audacter deum roga; nihil illum de alieno rogaturus es.
5 Sed ut more meo cum aliquo munusculo epistulam mittam, verum est, quod apud Athenodorum inveni: Tunc scito esse te omnibus cupiditatibus solutum, cum eo perveneris, ut nihil deum roges, nisi quod rogare possis palam. Nunc enim quanta dementia est hominum! Turpissima vota dis insusurrant; si quis admoverit aurem, conticescent. Et quod scire hominem nolunt, deo narrant. Vide ergo, ne hoc praecipi salubriter possit: sic vive eum hominibus, tamquam deus videat; sic loquere cum deo, tamquam homines audiant. Vale.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi