Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 1

22 Quid ergo? inquis. Si beatum se dixerit ille turpiter dives et ille multorum dominus sed plurium servus, beatus sua sententia fiet? Non quid dicat, sed quid sentiat, refert, nec quid uno die sentiat, sed quid adsidue. Non est autem quod verearis, ne ad indignum res tanta perveniat; nisi sapienti sua non placent. Omnis stultitia laborat fastidio sui. Vale.
1 Sic est, non muto sententiam: fuge multitudinem, fuge paucitatem, fuge etiam unum. Non habeo, cum quo te communicatum velim. Et vide, quod iudicium meum habeas: audeo te tibi credere. Crates, ut aiunt, huius ipsius Stilbonis auditor, cuius mentionem priore epistula feci, cum vidisset adulescentulum secreto ambulantem, interrogavit, quid illic solus faceret? Mecum, inquit, loquor. Cui Crates Cave, inquit, rogo, et diligenter adtende; cum homine malo loqueris.
2 Lugentem timentemque custodire solemus, ne solitudine male utatur. Nemo est ex inprudentibus, qui relinqui sibi debeat; tunc mala consilia agitant, tunc aut aliis aut ipsis futura pericula struunt; tunc cupiditates improbas ordinant; tunc quicquid aut metu aut pudore celabat, animus exponit, tunc audaciam acuit, libidinem inritat, iracundiam instigat. Denique quod unum solitudo habet commodum, nihil ulli committere, non timere indicem, perit stulto; ipse se prodit.
2 Vide itaque, quid de te sperem, immo quid spondeam mihi, spes enim incerti boni nomen est: non invenio, cum quo te malim esse quam tecum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi