Thesauros Edebiyat Felsefe De Beneficiis

De Beneficiis

De Beneficiis Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 7

4.2 Nihil prohibet aliquid et sapientis esse et etiam eius, qui possidet, cui datum et adsignatum est. Iure civili omnia regis sunt, et tamen illa, quorum ad regem pertinet universa possessio, in singulos dominos discripta sunt, et unaquaeque res habet possessorem suum. Itaque dare regi et domum et mancipium et pecuniam possumus nec donare illi de suo dicimur ; ad regem enim potestas omnium pertinet, ad singulos proprietates.
4.3 Fines Atheniensium aut Campanorum vocamus, quos deinde inter se vicini privata terminatione distinguunt ; et totus ager utique ullius rei publicae est, pars deinde suo domino quaeque censetur ; ideoque donare agros nostros rei publicae possumus, quamvis illius esse dicantur, quia aliter illius sunt, aliter mei.
4.4 Numquid dubium est, quin servus cum peculio domini sit ? Dat tamen domino suo munus. Non enim ideo nihil habet servus, quia non est habiturus, si dominus illum habere noluerit ; nec ideo non est munus, cum volens dedit, quia potuit eripi, etiam si noluisset.
4.5 Quemadmodum probemus omnia ? Nunc enim omnia sapientis esse inter duos convenit ; illud, quod quaeritur, colligendum est, quomodo liberalitatis materia adversus eum supersit, cuius universa esse concessimus.
4.6 Omnia patris sunt, quae in liberorum manu sunt ; quis tamen nescit donare aliquid et filium patri ? Omnia deorum sunt ; tamen et dis donum posuimus et stipem iecimus. Non ideo, quod habeo, meum non est, si meum tuum est ; potest enim idem meum esse et tuum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi