Kitap 7
19.3
Et creditori statim in macellum laturo, quod acceperit, reddam ; etiam si mihi adulteram, cui monerem, delegaverit, solvam ; et, si nummos, quos accipiet, in sinum suum discinctus infundet, dabo. Reddendum enim mihi est, non servandum, cum reddidero, ac tuendum; beneficii accepti, accepi commonly added. non redditi, custodiam debeo. Dum apud me est, salvum sit ; ceterum, licet accipientis manibus effluat, dandum est reposcenti. Reddam bono, cum expediet, malo, cum petet.
19.4
" Tale," inquit, " illi beneficium, quale accepisti, non potes reddere ; accepisti enim a sapiente, stulto reddis." Non ; reddo illi, quale nunc potest recipere, nec per me fit, quod deterius id, quod accepi, reddam, sed per illum, cui, si ad sapientiam redierit, reddam, quale accepi ; dum in malis est, reddam, quale ab illo potest accipi.
19.5
" Quid ? si," inquit, " non tantum malus factus est, sed ferus, sed immanis, qualis Apollodorus aut Phalaris,et huic beneficium,quod acceperas,reddes ?" Mutationem sapientis tantam natura non patitur. Non in pessima ab optimis lapsus ; necesse est etiam in malo vestigia boni teneat ; numquam tantum virtus extinguitur, ut non certiores animo notas imprimat, quam ut illas eradat ulla mutatio.