Kitap 5
7.2
Atqui apud quosdam Stoicos et de hoc ambigitur, an possit aliquis sibi beneficium dare, an debeat referre sibi gratiam. Quod ut videretur quaerendum, illa fecerunt : solemus dicere ; " gratias mihi ago " et " de nullo queri possum alio quam de me" et " ego mihi irascor " et " ego a me poenas exigam " et " odi me," multa praeterea eiusmodi, per quae unusquisque de se tamquam de altero loquitur.
7.3
" Si nocere," inquit, " mihi possum, quare non et beneficium mihi dare possim ? Praeterea quae, si in alium contulissem, beneficia vocarentur, quare, si in me contuli, non sint ? Quod, si ab altero accepissem, deberem, quare, si mihi ipse dedi, non debeam ? Quare sim adversus me ingratus, quod non minus turpe est quam in se sordidum esse et in se durum ae saevum et sui neclegentem ?
7.4
Tam alieni corporis leno male audit quam sui. Nempe reprenditur adsentator et aliena subsequens verba, paratus ad falsa laudator ; non minus placens sibi et se suspiciens, ut ita dicam, adsentator suus. Vitia non tantum, cum foris peceant, invisa sunt, sed cum in se retorquentur.