Thesauros Edebiyat Felsefe De Beneficiis

De Beneficiis

De Beneficiis Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 4

35.2 Tunc fidem fallam, tunc inconstantiae crimen audiam, si, cum eadem omnia sint, quae erant promittente me, non praestitero promissum ; alioquin, quidquid mutatur, libertatem facit de integro consulendi et me fide liberat. Promisi advocationem : postea apparuit per illam causam praeiudicium in patrem meum quaeri; promisi me peregre exiturum : sed iter infestari latrociniis nuntiatur ; in rem praesentem venturus fui : sed aeger filius, sed puerpera uxor tenet.
35.3 Omnia esse debent eadem, quae fuerunt, eum promitterem, ut promittentis fidem teneas ; quae autem maior fieri mutatio potest, quam si te malum virum et ingratum comperi ? Quod tamquam digno dabam, indigno negabo et nascendi quoque causam habebo deceptus.
36.1 Inspiciam tamen et, quantum sit, de quo agitur; dabit mihi consilium promissae rei modus. Si exiguum est, dabo, non quia dignus es, sed quia promisi, nec tamquam munus dabo, sed verba mea redimam et aurem mihi pervellam. Damno castigabo promittentis temeritatem : " Ecce, ut doleat tibi, ut postea consideratius loquaris ! " Quod dicere solemus, linguarium dabo.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi