Thesauros Edebiyat Felsefe De Beneficiis

De Beneficiis

De Beneficiis Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 2

32.3 " Sed quamvis," inquit, " arti ludentis nihil desit, quia partem quidem fecit, sed partem, quam non fecit, potest facere, lusus ipse imperfectus est, qui 4 consummatur vicibus mittendi ac remittendo" Nolo diutius hoc refellere ; existimemus ita esse, desit aliquid lusui, non lusori ; sic et in hoc, de quo disputamus, deest aliquid rei datae, cui par alia debetur, non animo, qui animum parem sibi nanctus est et, quantum in illo est, quod voluit, effecit.
33.1 Beneficium mihi dedit ; accepi non aliter, quam ipse accipi voluit : iam habet, quod petit, et quod unum petit, ergo gratus sum. Post hoc usus mei restat et aliquod ex homine grato commodum ; hoc non imperfecti officii reliqua pars est, sed perfecti accessio. Facit Phidias statuam ;
33.2 alius est fructus artis, alius artificii : artis est fecisse, quod voluit, artificii fecisse cum fructu ; perfecit opus suum Phidias, etiam si non vendidit. Triplex illi fructus est operis sui: unus conscientiae ; hunc absoluto opere percipit; alter famae ; tertius utilitatis, quem allatura est aut gratia aut venditio aut aliqua commoditas.
33.3 Sic bene ficii fructus primus ille est conscientiae ; hunc percipit, qui, quo voluit, munus suum pertulit ; secundus et tertius et tertius added by Haase. est et famae et eorum, quae praestari in vicem possunt. Itaque cum benigne acceptum est beneficium, qui dedit, gratiam quidem iam recepit, mercedem nondum ; debeo itaque, quod extra beneficium est, ipsum quidem bene accipiendo persolvi.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi