Kitap 2
11.4
Deinde adicienda omnis humanitas. Perdet agricola, quod sparsit, si labores suos destituit in semine; multa cura sata perducuntur ad segetem ; nihil in fructum pervenit, quod non a primo usque ad extremum aequalis cultura prosequitur. Eadem beneficiorum condicio est.
11.5
Numquid ulla maiora possunt esse, quam quae in liberos patres conferunt ? Haec tamen irrita sunt, si in infantia deserantur, nisi longa pietas munus suum nutrit. Eadem ceterorum beneficiorum condicio est : nisi illa adiuveris, perdes; parum est dedisse, fovenda sunt. Si gratos vis habere, quos obligas, non tantum des oportet beneficia, sed ames. Praecipue, ut dixi, pareamus auribus ; admonitio taedium facit, exprobratio odium.
11.6
Nihil aeque in beneficio dando vitandum est quam superbia. Quid opus arrogantia vultus, quid tumore verborum? Ipsa res te extollit. Detrahenda est inanis iactatio; res loquentur nobis tacentibus. Non tantum ingratum, sed invisum est beneficium superbe datum.
12.1
C. Caesar dedit vitam Pompeio Penno, si dat, qui non aufert ; deinde absoluto et agenti gratias porrexit osculandum sinistrum pedem. Qui excusant et negant id insolentiae causa factum, aiunt socculum auratum, immo aureum, margaritis distinctum ostendere eum voluisse. Ita prorsus : quid hic contumeliosum est, si vir consularis aurum et margaritas osculatus est alioquin nullam partem in corpore eius electurus, quam purius oscularetur ?