Thesauros Edebiyat Felsefe De Beneficiis

De Beneficiis

De Beneficiis Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 1

10.2 Nunc in adulteria magis quam in alia peccabitur, abrumpetque frenos pudicitia ; nunc conviviorum vigebit furor et foedissimum patrimoniorum exitium, culina ; nunc cultus corporum nimius et formae cura prae se ferens animi deformitatem ; nunc in petulantiam et audaciam erumpet male dispensata libertas ; nunc in crudelitatem privatam ac publicam ibitur bellorumque civilium insaniam, qua omne sanctum ac sacrum profanetur ; habebitur aliquando ebrietati honor, et plurimum meri cepisse virtus erit.
10.3 Non expectant uno loco vitia, sed mobilia et inter se dissidentia tumultuantur, pellunt in vicem fuganturque ; ceterum idem semper de nobis pronuntiare debebimus, malos esse nos, malos fuisse, — invitus adiciam, et futuros esse.
10.4 Erunt homicidae, tyranni, fures, adulteri, raptores, sacrilegi, proditores ; infra omnia ista ingratus est, nisi quod omnia ista ab ingrato sunt, sine quo vix ullum magnum facinus adcrevit. Hoc tu cave tamquam maximum crimen ne admittas ; ignosce tamquam levissime, si admissum est. Haec est enim iniuriae summa : beneficium perdidisti. Salvum est enim tibi ex illo, quod est optimum : dedisti.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi