Thesauros Edebiyat Felsefe Timaeus

Timaeus

Timaeus Cicero, Marcus Tullius
28 Ratio autem vera, quae versatur in iis, quae sunt semper eadem, et in iis, quae mutantur, cum in eodem et in altero movetur ipsa per sese sine voce et sine ullo sono, cum eam partem attingit, qua sensus cieri potest, et orbis illius generis alterius inmutatus et rectus omnia animo mentique denuntiat, tum opiniones adsensionesque firmae veraeque gignuntur; cum autem in illis rebus vertitur, quae manentes semper eadem non sensu, sed intellegentia continentur * * * Ratione igitur et mente divina ad originem temporis curriculum inventum est solis et lunae
29 * * * ius natura converteret, ut terram lunae cursus proxime ambiret eique supra terram proxima solis circumvectio esset. Lucifer deinde et sancta Mercuri stella cursum habent solis celeritati parem, sed vim quandam contrariam, eaque concursatione, quam inter se habent Lucifer, Mercurius, sol, alii alios vincunt vicissimque vincuntur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi