24
Eius autem particulae intervallo relicto habebat numerus ad numerum eandem proportionem conparationemque in extremis, quam habent ducenta quinquaginta sex cum ducentis quadraginta tribus, atque ita permixtum illud, ex quo haec secuit, iam omne consumpserat. Hanc igitur omnem coniunctionem duplicem in longitudinem diffidit mediaeque accommodans mediam quasi decussavit, deinde in orbem intorsit, ut et ipsae secum et inter se ex commissura, quae e regione esset, iungerentur, eoque motu, cuius orbis semper in eodem erat eodemque modo ciebatur, undique est eas circumplexus.
25
Atque ita cum alterum esset exteriorem, alterum interiorem amplexus orbem, illum eiusdem naturae, hunc alterius notavit eamque, quae erat eiusdem, detorsit a latere in dexteram partem, hanc autem citimam a mediana linea direxit ad laevam, sed principatum dedit superiori, quam solam individuam reliquit. Interiorem autem cum in sex partis divisisset, septem orbis dispares duplo et triplo intervallo moveri iussit contrariis inter se cursibus. Eorum autem trium fecit pares celeritates, sed quattuor et inter se dispares et dissimilis trium reliquorum.