Thesauros Edebiyat Felsefe De Divinatione

De Divinatione

De Divinatione Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

145 Parere quaedam matrona cupiens dubitans, essetne praegnans, visa est in quiete obsignatam habere naturam. Rettulit. Negavit eam, quoniam obsignata fuisset, concipere potuisse. At alter praegnantem esse dixit; nam inane obsignari nihil solere. Quae est ars coniectoris eludentis ingenio? an ea, quae dixi, et innumerabilia, quae conlecta habent Stoici, quicquam significant nisi acumen hominum ex similitudine aliqua coniecturam modo huc, modo illuc ducentium? Medici signa quaedam habent ex venis et spiritu aegroti multisque ex aliis futura praesentiunt; gubernatores cum exsultantis lolligines viderunt aut delphinos se in portum conicientes, tempestatem significari putant. Haec ratione explicari et ad naturam revocari facile possunt, ea vero, quae paulo ante dixi, nullo modo.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi