Thesauros Edebiyat Felsefe De Divinatione

De Divinatione

De Divinatione Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

131 Vide igitur, ne, etiamsi divinationem tibi esse concessero, quod numquam faciam, neminem tamen divinum reperire possimus. Qualis autem ista mens est deorum, si neque ea nobis significant in somnis, quae ipsi per nos intellegamus, neque ea, quorum interpretes habere possimus? similes enim sunt dei, si ea nobis obiciunt, quorum nec scientiam neque explanatorem habeamus, tamquam si Poeni aut Hispani in senatu nostro loquerentur sine interprete.
132 Iam vero quo pertinent obscuritates et aenigmata somniorum? intellegi enim a nobis di velle debebant ea, quae nostra causa nos monerent. Quid? poe+ta nemo, nemo physicus obscurus?
133 Ille vero nimis etiam obscurus Euphorion; at non Homerus. Uter igitur melior? Valde Heraclitus obscurus, minime Democritus. Num igitur conferendi? Mea causa me mones, quod non intellegam? Quid me igitur mones? ut si quis medicus aegroto imperet, ut sumat Terrigenam, herbigradam, domiportam, sanguine cassam, potius quam hominum more cocleam diceret. Nam Pacuvianus Amphio Quadrupés tardigrada, agréstis, humilis, áspera, Capité brevi, cervice ánguina, aspectú truci, Evíscerata, inánima, cum animalí sono cum dixisset obscurius, tum Attici respondent: Non íntellegimus, nísi si aperte díxeris. At ille uno verbo: Testudo. Non potueras hoc igitur a principio, citharista, dicere?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi