Thesauros Edebiyat Felsefe De Divinatione

De Divinatione

De Divinatione Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

109 Adsumit autem Cratippus hoc modo: Sunt autem innumerabiles praesensiones non fortuitae. At ego dico nullam (vide, quanta sit controversia); iam adsumptione non concessa nulla conclusio est. At impudentes sumus, qui, cum tam perspicuum sit, non concedamus. Quid est perspicuum? Multa vera, inquit evadere. Quid, quod multo plura falsa? Nonne ipsa varietas, quae est propria fortunae, fortunam esse causam, non naturam esse docet? Deinde, si tua ista conclusio, Cratippe, vera est (tecum enim mihi res est), non intellegis eadem uti posse et haruspices et fulguratores et interpretes ostentorum et augures et sortilegos et Chaldaeos? quorum generum nullum est, ex quo non aliquid, sicut praedictum sit, evaserit. Ergo aut ea quoque genera divinandi sunt, quae tu rectissume inprobas, aut, si ea non sunt, non intellego, cur haec duo sint, quae relinquis. Qua ergo ratione haec inducis, eadem illa possunt esse, quae tollis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi