Kitap 1
66
Inest igitur in animis praesagitio extrinsecus iniecta atque inclusa divinitus. Ea si exarsit acrius, furor appellatur, cum a corpore animus abstractus divino instinctu concitatur. H. Séd quid oculis rábere visa es dérepente ardéntibus? U/bi paulo ante sápiens illa vírginalis modéstia? C. Máter, optumárum multo múlier melior múlierum, Míssa sum supérstitiosis háriolatiónibus; Námque Apollo fátis fandis démentem invitám ciet. Vírgines vereór aequalis, pátris mei meum factúm pudet, O/ptumi viri/; mea mater, túi me miseret, méi piget. O/ptumam progéniem Priamo péperisti extra me; hóc dolet. Mén obesse, illós prodesse, me óbstare, illos óbsequi? O poe+ma tenerum et moratum atque molle! Sed hoc minus ad rem;
67
illud, quod volumus, expressum est, ut vaticinari furor vera soleat. A/dest, adest fax óbvoluta sánguine atque íncendio! Múltos annos látuit; cives, férte opem et restínguite. Deus inclusus corpore humano iam, non Cassandra loquitur. Iámque mari magnó classis cita Téxitur; exitium éxamen rapit; A/dveniet, fera vélivolantibus Návibus complebít manus litora. Tragoedias loqui videor et fabulas.