Kitap 1
60
At multa falsa. Immo obscura fortasse nobis. Sed sint falsa quaedam; contra vera quid dicimus? Quae quidem multo plura evenirent, si ad quietem integri iremus. Nunc onusti cibo et vino perturbata et confusa cernimus. Vide, quid Socrates in Platonis Politia loquatur. Dicit enim: “Cum dormientibus ea pars animi, quae mentis et rationis sit particeps, sopita langueat, illa autem, in qua feritas quaedam sit atque agrestis inmanitas, cum sit inmoderato obstupefacta potu atque pastu, exsultare eam in somno inmoderateque iactari. Itaque huic omnia visa obiciuntur a mente ac ratione vacua, ut aut cum matre corpus miscere videatur aut cum quovis alio vel homine vel deo, saepe belua, atque etiam trucidare aliquem et impie cruentari multaque facere inpure atque taetre cum temeritate et inpudentia.
61
At qui salubri et moderato cultu atque victu quieti se tradiderit ea parte animi, quae mentis et consilii est, agitata et erecta saturataque bonarum cogitationum epulis, eaque parte animi, quae voluptate alitur, nec inopia enecta nec satietate affluenti (quorum utrumque praestringere aciem mentis solet, sive deest naturae quippiam sive abundat atque affluit), illa etiam tertia parte animi, in qua irarum existit ardor, sedata atque restincta, tum eveniet duabus animi temerariis partibus compressis, ut illa tertia pars rationis et mentis eluceat et se vegetam ad somniandum acremque praebeat, tum ei visa quietis occurrent tranquilla atque veracia.” Haec verba ipsa Platonis expressi.