Thesauros Edebiyat Felsefe De Divinatione

De Divinatione

De Divinatione Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

19 Haec fore perpetuis signis clarisque frequentans
19 Ipse deum genitor caelo terrisque canebat.
19 Nunc ea, Torquato quae quondam et consule Cotta
19 Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex,
19 Omnia fixa tuus glomerans determinat annus.
19 Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo
19 Ipse suos quondam tumulos ac templa petivit
19 Et Capitolinis iniecit sedibus ignis.
19 Tum species ex aere vetus venerataque Nattae
19 Concidit, elapsaeque vetusto numine leges,
19 Et divom simulacra peremit fulminis ardor.
20 Hic silvestris erat Romani nominis altrix,
20 Martia, quae parvos Mavortis semine natos
20 Uberibus gravidis vitali rore rigabat;
20 Quae tum cum pueris flammato fulminis ictu
20 Concidit atque avolsa pedum vestigia liquit.
20 Tum quis non artis scripta ac monumenta volutans
20 Voces tristificas chartis promebat Etruscis?
20 Omnes civilem generosa a stirpe profectam
20 Vitare ingentem cladem pestemque monebant

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi