Thesauros Edebiyat Felsefe Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia Cicero, Marcus Tullius
100 sed nescio quo pacto ab amicitiis perfectorum hominum, id est sapientium—de hac dico sapientia, quae videtur in hominem cadere posse—ad levis amicitias defluxit oratio. quam ob rem ad illa prima redeamus eaque ipsa concludamus aliquando.
100 virtus, inquam, C. Fanni, et tu, Q. Muci, et conciliat amicitias et conservat. in ea est enim convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea constantia; quae cum se extulit et ostendit suum lumen et idem aspexit agnovitque in alio, ad id se admovet vicissimque accipit illud, quod in altero est, ex quo exardescit sive amor sive amicitia; utrumque enim dictumdictum edd.; ductum PDE. est ab amando, Amare autem nihil est aliud nisi eum ipsum diligere quem ames, nulla indigentia, nulla utilitate quaesita. quae tamen ipsa ecflorescit ex amicitia, etiam si tu eam minus secutus sis.
101 hac nos adulescentes benevolentia senes illos, L. Paulum, M. Catonem, C. Gallum, P. Nasicam, Ti. Gracchum Scipionis nostri socerum dileximus. haec etiam magis elucet inter aequalis, ut inter me et Scipionem, L. Furium, P. Rupilium, Sp. Mummium; vicissim autem senes in adulescentium caritate acquiescimus, ut in vestra, ut in Q. Tuberonis; equidem etiam admodum adulescentis P. Rutili, A. Vergini familiaritate delector. quoniamque ita ratio comparata est vitae naturaeque nostrae, ut alia aetas oriatur, maxime quidem optandum est ut cum aequalibus possis, quibuscum tamquam e carceribus emissus sis, cum isdem ad calcem, ut dicitur, pervenire.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi