Thesauros Edebiyat Felsefe Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia Cicero, Marcus Tullius
88 sed cum tot signis eadem natura declaret quid velit anquirat desideret, tamen obsurdescimus nescio quo modo nec ea, quae ab ea monemur, audimus. est enim varius et multiplex usus amicitiae multaeque causae suspicionum offensionumque dantur, quas tum evitare, tum elevare, tum ferre sapientis est. una illa subeundasubeunda edd.; sublevanda aMSS. est offensio ut et utilitas in amicitia et fides retineatur; nam et monendi amici saepe sunt et obiurgandi, et haec accipienda amice, cum benevole fiunt.
89 sed nescio quo modo verum est, quod in Andria familiaris meus dicit: obsequium amicos, veritas odium parit. molesta veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est venenum amicitiae, sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens praecipitem amicum ferri sinit; maxima autem culpa in eo, qui et veritatem aspernatur et in fraudem obsequio impellitur.
89 omni igitur hac in re habenda ratio et diligentia est, primum ut monitio acerbitate, deinde ut obiurgatio contumelia careat. in obsequio autem, quoniam Terentiano verbo lubenter utimur, comitas adsit, assentatio vitiorum adiutrix procul amoveatur, quae non modo amico, sed ne libero quidem digna est; aliter enim cur tyranno, aliter cum amico vivitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi