83
itaque in eis perniciosus est error, qui existimant libidinum peccatorumque omnium patere in amicitia licentiam. virtutum amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut, quoniam solitaria non posset virtus ad ea quae summa sunt pervenire, coniuncta et consociata cum altera perveniret. quae si quos inter societas aut est aut fuit aut futura est, eorum est habendus ad summum naturae bonum optimus beatissimusque comitatus.
84
haec est, inquam, societas, in qua omnia insunt, quae putant homines expetenda—honestas gloria tranquillitas animi atque iucunditas; ut et, cum haec adsint, beata vita sit, et sine his esse non possit
84
quod cum optimum maximumque sit, si id volumus adipisci, virtuti opera danda est, sine qua nec amicitiam neque ullam rem expetendam consequi possumus; ea vero neglecta qui se amicos habere arbitrantur, tum se denique errasse sentiunt, cum eos gravis aliquis casus experiri cogit.
85
quocirca, dicendum est enim saepius, cum iudicaris, diligere oportet; non, cum dilexeris, iudicare. sed cum multis in rebus neglegentia plectimur, tum maxime in amicis et diligendis et colendis; praeposteris enim utimur consiliis et acta agimus, quod vetamur vetere proverbio. nam, implicati ultro et citro vel usu diuturno vel etiam officiis, repente in medio cursu amicitias exorta aliqua offensione disrumpimus.