Thesauros Edebiyat Felsefe Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia Cicero, Marcus Tullius
74 omnino amicitiae corroboratis iam confirmatisque et ingeniis et aetatibus iudicandae sunt; nec, si qui ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerunt, eos habere necessarios, quos tum eodem studio praeditos dilexerunt. isto enim modo nutrices et paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt. qui neglegendi quidem non sunt, sed alio quodam modo aestimandiaestimandi Mommsen’s conjec. for est or est. et Mss. ; aliter amicitiae stabiles permanere non possunt. disparis enim mores disparia studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias; nec ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos, quanta maxima potest esse, morum studiorumque distantia.
75 recte etiam praecipi potest in amicitiis, ne intemperata quaedam benevolentia, quod persaepe fit, impediat magnas utilitates amicorum. nec enim, ut ad fabulas redeam, Troiam Neoptolemus capere potuisset, si Lycomedem, apud quem erat educatus, multis cum lacrimis iter suum impedientem audire voluisset. et saepe incidunt magnae res, ut discedendum sit ab amicis; quas qui impedire volt, quod desiderium non facile ferat, is et infirmus est mollisque natura et ob eam ipsam causam in amicitia parum iustus.
76 atque in omni re considerandum est et quid postules ab amico et quid patiare a te impetrari.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi