Thesauros Edebiyat Felsefe Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia Cicero, Marcus Tullius
67 exsistit autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici novi, digni amicitia, veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus. indigna homine dubitatio; non enim debent esse amicitiarum, sicut aliarum rerum, satietates; veterrima quaeque, ut ea vina quae vetustatem ferunt, esse debent suavissima, verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit.
68 novitates autem, si spem afferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco conservanda; maxima est enim vis vetustatis et consuetudinis. quin in ipsoquin in ipso Bennett from Cornell MS.; qui in ipso P; quin et in ipso GBESV; Reid has ipso equo. equo, cuius modo feci mentionem, si nulla res impediat, nemo est quin eo, quo consuevit, libentius utatur quam intractato et novo; nec vero in hoc, quod est animal, sed in eis etiam, quae sunt inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati sumus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi