Thesauros Edebiyat Felsefe Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia Cicero, Marcus Tullius
63 est igitur prudentis sustinere ut cursum, sic impetum benevolentiae, quo utamur, quasi equis temptatis, sic amicitia, aliqua parte periclitatis moribus amicorum. quidam saepe in parva pecunia perspiciuntur quam sint leves; quidam autem, quos parva movere non potuit, cognoscuntur in magna. sin vero erunt aliqui reperti qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores magistratus imperia potestates opes amicitiae non anteponant, ut, cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera ius amicitiae, non multo illa malint? imbecilla enim est natura ad contemnendam potentiam, quam etiam si neglecta amicitia consecuti sint, obscuratum iri arbitrantur, quia non sine magna causa sit neglecta amicitia.
64 itaque verae amicitiae difficillime reperiuntur in eis, qui in honoribus reque publica versantur. ubi enim istum invenias, qui honorem amici anteponat suo? quid? haec ut omittam, quam graves, quam difficiles plerisque videntur calamitatum societates, ad quas non est facile inventu qui descendant. quamquam Ennius recte: amicus certus in re incerta cernitur; tamen haec duo levitatis et infirmitatis plerosque convincunt, aut si in bonis rebus contemnunt aut in malis deserunt. qui igitur utraque in re gravem constantem stabilem se in amicitia praestiterit, hunc ex maxime raro genere hominum iudicare debemus et paene divino.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi