Thesauros Edebiyat Felsefe Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia Cicero, Marcus Tullius
41 Tib. Gracchus regnum occupare conatus est, vel regnavit is quidem paucos menses. num quid simile populus Romanus audierat aut viderat? hunc etiam post mortem secuti amici et propinqui quid in P. Scipione effecerint, sine lacrimis non queo dicere. nam Carbonem, quocumque modo potuimus, propter recentem poenam Tib. Gracchi sustinuimus. De C. Gracchi autem tribunatu quid exspectem non libet augurari; serpit deinde res,serpit deinde res MSS.; serpit clam ea res Deiter, Bennett. The passage is probably corrupt, as Müller thinks. quae proclivis ad perniciem, cum semel coepit, labitur. videtis in tabella iam ante quanta sit facta labes, primo Gabinia lege, biennio autem post Cassia. videre iam videor populum a senatu disiunctum, multitudinis arbitrio res maximas agi. plures enim discent quem ad modum haec fiant, quam quem ad modum his resistatur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi