39
videmus Papum Aemilium C. Luscino familiarem fuisse (sic a patribus accepimus) bis una consules, collegas in censura; tum et cum eis et inter se coniunctissimos fuisse M’. Curium, Tib. Coruncanium memoriae proditum est. igitur ne suspicari quidem possumus quemquam horum ab amico quidpiam contendisse, quod contra fidem. contra ius iurandum, contra rem publicam esset. nam hoc quidem in talibus viris quid attinet dicere, si contendisset impetraturum non fuisse, cum illi sanctissimi viri fuerint, aeque autem nefas sit tale aliquid et facere rogatum et rogare? At vero Tib. Gracchum sequebantur C. Carbo, C. Cato, et minime tum quidem Gaius frater, nunc idem acerrimus.
40
haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpis nec faciamus rogati. turpis enim excusatio est et minime accipienda cum in ceteris peccatis, tum si quis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur. etenim eo loco, Fanni et Scaevola, locati sumus, ut nos longe prospicere oporteat futuros casus rei publicae. deflexit iam aliquantulum de spatio curriculoque consuetudo maiorum.