Thesauros Edebiyat Felsefe Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia Cicero, Marcus Tullius
37 tiberium quidem Gracchum rem publicam vexantem a Q. Tuberone aequalibusque amicis derelictum videbamus. At C. Blossius Cumanus, hospes familiae vestrae, Scaevola, cum ad me, quod aderam Laenati et Rupilio consulibus in consilio, deprecatum venisset, hanc ut sibi ignoscerem causam afferebat, quod tanti Tib. Gracchum fecisset, ut quidquid ille vellet sibi faciendum putaret. tum ego, etiamne, inquam, si te in Capitolium faces ferre vellet? numquam voluisset id quidem, sed, si voluisset, paruissem. videtis, quam nefaria vox. et hercule ita fecit, vel plus etiam quam dixit; non enim paruit ille Tib. Gracchi temeritati, sed praefuit, nec se comitem illius furoris, sed ducem praebuit. itaque hac amentia, quaestione nova perterritus, in Asiam profugit, ad hostis se contulit, poenas rei publicae gravis iustasque persolvit.
37 nulla est igitur excusatio peccati, si amici causa peccaveris; nam, cum conciliatrix amicitiae virtutis opinio fuerit, difficile est amicitiam manere, si a virtute defeceris.
38 quod si rectum statuerimus vel concedere amicis quidquid velint vel impetrare ab eis quidquid velimus, perfecta quidem sapientia si simus, nihil habeat res viti; sed loquimur de eis amicis qui ante oculos sunt, quos videmusvidemus P Reid; vidimus ER Müller. aut de quibus memoriam accepimus, quos novit vita communis. ex hoc numero nobis exempla sumenda sunt, et eorum quidem maxime, qui ad sapientiam proxime accedunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi