85
His mihi rebus, Scipio, id enim te cum Laelio admirari solere dixisti, levis est senectus, nec solum non molesta, sed etiam iucunda. quod si in hoc erro, qui animos hominum immortalis esse credam, libenter erro nec mihi hunc errorem, quo delector, dum vivo, extorqueri volo; sin mortuus, ut quidam minuti philosophi censent, nihil sentiam, non vereor ne hunc errorem meum philosophi mortui irrideant. quod si non sumus immortales futuri, tamen exstingui homini suo tempore optabile est. nam habet natura, ut aliarum omnium rerum, sic vivendi modum. senectus autem aetatis est peractio tamquam fabulae, cuius defetigationemdefetigationem IRS, Reid; defectionem QE, Müller. fugere debemus, praesertim adiuncta satietate.
85
haec habui de senectute quae dicerem, ad quam utinam veniatis, ut ea, quae ex me audistis, re experti probare possitis!