68
sensi ego in optimo filio, tu in exspectatis ad amplissimam dignitatem fratribus, Scipio, mortem omni aetati esse communem. At sperat adulescens diu se victurum, quod sperare idem senex non potest. insipienter sperat; quid enim stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro veris? At senex ne quod speret quidem habet. At est eo meliore condicione quam adulescens, quioniamquoniam Reid; cum Mss.; quod Lambinus, Müller. id quod ille sperat hic consecutus est: ille volt diu vivere, hic diu vixit.
69
quamquam, o di boni, quid est in hominis natura diu? da enim supremum tempus; exspectemus Tartessiorum regis aetatem—fuit enim, ut scriptum video, Arganthonius quidam Gadibus, qui octoginta regnaverat annos, centum viginti vixerat—sed mihi ne diuturnum quidem quicquam videtur, in quo est aliquid extremum; cum enim id advenit, tum illud, quod praeteriit, effluxit; tantum remanet, quod virtute et recte factis consecutus sis. horae quidem cedunt et dies et menses et anni, nec praeteritum tempus umquam revertitur nec quid sequatur sciri potest. quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus.