Thesauros Edebiyat Felsefe De Senectute

De Senectute

De Senectute Cicero, Marcus Tullius
62 sed in omni orationemementote eam me senectutem laudare, quae fundamentis adulescentiae constituta sit. ex quo efficitur id, quod ego magno quondam cum assensu omnium dixi, miseram esse senectutem quae se oratione defenderet. non cani nec rugae repente auctoritatem arripere possunt, sed honeste acta superior actas fructus capit auctoritatis extremos.
63 haec enim ipsa sunt honorabilia, quae videntur levia atque communia—salutari appeti decedi assurgi deduci reduci consuli, quae et apud nos et in aliis civitatibus, ut quaeque optime morata est, ita diligentissime observantur. Lysandrum Lacedaemonium, cuius modo feci mentionem, dicere aiunt solitum Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis; nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. quin etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu venisset, magno consessu locum nusquam ei datum a suis civibus, cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui, legati cum essent, certo in loco considerant, consurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse;
64 quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex eis quendam Atheniensis scire quae recta essent, sed facere nolle.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi