19
Scipio, tibi reservent, ut avi relliquias persequare, cuius a morte tertius hic et tricesimus annus est, sed memoriam illius viri omnes excipient anni consequentes. anno ante me censorem mortuus est, novem annis post meum consulatum, cum consul iterum me consule creatus esset. num igitur, si ad centesimum annum vixisset, senectutis eum suae paeniteret? nec enim excursione nec saltu, nec eminus hastis aut comminus gladiis uteretur, sed consilio ratione sententia, quae nisi essent in senibus, non summum consilium maiores nostri appellassent senatum. apud Lacedaemonios quidem ei,
20
qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt, sic etiam nominantur, senes. quod si legere aut audire voletis externa, maximas res publicas ab adulescentibus labefactatas, a senibus sustentatas et restitutas reperietis. cedo qui vestram rem publicam tantam amisistis tam cito? sic enim percontanturut est after percontantur in MSS., generally omitted by editors. in Naevi poetae Lupo.Lupo Ribbeck, Bennett, Mommsen; Ludo MSS. Respondentur et alia et hoc in primis: proveniebant oratores novi, stulti adulescentuli. temeritas est videlicet florentis aetatis, prudentia senescentis.