Thesauros Edebiyat Felsefe De Senectute

De Senectute

De Senectute Cicero, Marcus Tullius
15 ad Appi Claudi senectutem accedebat etiam ut caecus esset;
16 tamen is, cum sententia senatus inclinaret ad pacem cum Pyrrho foedusque faciendum, non dubitavit dicere illa, quae versibus persecutus est Ennius: quo vobis mentes, rectae quae stare solebant antehac, dementis sese flexere viai? ceteraque gravissime, notum enim vobis carmen est, et tamen ipsius Appi exstat oratio. atque haec ille egit septemdecim annis post alterum consulatum, cum inter duos consulatus anni decem interfuissent censorque ante superiorem consulatum fuisset, ex quo intellegitur Pyrrhi bello grandem sane fuisse, et tamen sic a patribus accepimus.
17 nihil igitur afferunt qui in re gerenda versari senectutem negant, similesque sunt ut si qui gubernatorem in navigando nihil agere dicant, cum alii malos scandant, alii per foros cursent, alii sentinam exhauriant, ille clavum tenens quietus sedeat in puppi; non faciat ea, quae iuvenes; at vero multo maiora et meliora facit. non viribus aut velocitate aut celeritate corporum res magnae geruntur, sed consilio auctoritate sententia, quibus non modo non orbari, sed etiam augeri senectus solet.
18 nisi forte ego vobis, qui et miles et tribunus et legatus et consul versatus sum in vario genere bellorum, cessare nunc videor, cum bella non gero. At senatui quae sint gerenda praescribo et quo modo; Carthagini male iam diu cogitanti bellum multo ante denuntio, de qua vereri non ante desinam quam illam excisam esse cognovero. quam palmam utinam di immortales,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi