Thesauros Edebiyat Felsefe de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

89 "At non numquam bonos exitus habent boni." Eos quidem arripimus adtribuimusque sine ulla ratione dis inmortalibus. at Diagoras cum Samothracam venisset Atheus ille qui dicitur, atque ei quidam amicus "tu, qui deos putas humana neglegere, nonne animadvertis ex tot tabulis pictis, quam multi votis vim tempestatis effugerint in portumque salvi pervenerint", "ita fit" inquit, "illi enim nusquam picti sunt qui naufragia fecerunt in marique perierunt". idemque, cum ei naviganti vectores adversa tempestate timidi et perterriti dicerent non iniuria sibi illud accidere qui illum in eandem navem recepissent, ostendit eis in eodem cursu multas alias laborantis quaesivitque num etiam in is navibus Diagoram vehi crederent. Sic enim res se habet, ut ad prosperam adversamve fortunam qualis sis aut quem ad modum vixeris nihil intersit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi