Thesauros Edebiyat Felsefe de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

65 * * *
65 homines omnibus bestiis antecedunt
65 nequaquam istuc istac ibit; magna inest certatio. nam ut ego illi supplicarem tanta blandiloquentia, ni ob rem: parumne ratiocinari videtur et sibi ipsa nefariam pestem machinari?
66 illud vero quam callida ratione: qui volt quod volt, ita dat se res ut operam dabit, qui est versus omnium seminator malorum. ille traversa mente mihi hodie tradidit repagula, quibus ego iram omnem recludam atque illi perniciem dabo, mihi maerores illi luctum, exitium illi exilium mihi. hanc videlicet rationem, quam vos divino beneficio homini solum tributam dicitis, bestiae non habent; videsne igitur quanto munere deorum simus adfecti?
67 Atque eadem Medea patrem patriamque fugiens, postquam pater adpropinquat iamque paene ut conprehendatur parat, puerum interea obtruncat membraque articulatim dividit perque agros passim dispergit corpus: id ea gratia ut, dum nati dissipatos artus captaret parens, ipsa interea effugeret, illum ut maeror tardaret sequi, sibi salutem ut familiari pareret parricidio. huic ut scelus sic ne ratio quidem defuit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi