Kitap 3
65
Tum Balbus Interpellare te inquit Cotta nolo, sed sumemus tempus aliud; efficiam profecto ut fateare. sed * * Fragments: sources are not immediately clear Cicero ... cum multa dixisset quae ad eversionem religionum valerent, ait tamen Cotta non esse illa vulgo disputanda, ne susceptas publice religiones disputatio talis exstinguat Lact. Inst. 2.3.2 adduci enim primum hoc ut credamus non possumus, immortalem illam praestantissimamque naturam divisam esse per sexus ... ante omnes Tullius ... nullam veritus impietatis invidiam ... quid super tali opinatione sentiret pietate cum maiore monstravit Arnob. Nat. 3.6 deorumne prudentia mundus regatur v. 5 de commodorum quae capimus copia de temporum ordine caelique constantia de Chrysippi argumentis, de domo pulchra cum pulchritudine mundi comparata, de totius mundi convenientia consensuque de Zenonis conclusionibus de vi ignea deque eo calore ex quo omnia generentur num mundus universus et sol et luna et stellae sensum ac mentem habeant de sideribus pastus indigentibus de natura artificiose ambulante mundum non aedificatum sed a natura conformatum * * * Primum igitur non est probabile eam materiam rerum unde omnia orta sunt esse divina providentia effectam, sed et habere et habuisse vim et naturam suam. ut igitur faber cum quid aedificaturus est non ipse facit materiam sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera, sic isti providentiae divinae materiam praesto esse oportuit non quam ipse faceret sed quam haberet paratam. quod si materia non est a deo facta, ne terra quidem et aqua et aer et ignis a deo factus est.