Thesauros Edebiyat Felsefe de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

34 Innumerabilia sunt ex quibus effici cogique possit nihil esse quod sensum habeat quin id intereat; etenim ea ipsa quae sentiuntur, ut frigus ut calor ut voluptas ut dolor ut cetera, cum amplificata sunt interimunt; nec ullum animal est sine sensu; nullum igitur animal aeternum est. Etenim aut simplex est natura animantis, ut vel terrena sit vel ignea vel animalis vel umida, quod quale sit ne intellegi quidem potest, aut concretum ex pluribus naturis, quarum suum quaeque locum habeat quo naturae vi feratur, alia infimum alia summum alia medium. haec ad quoddam tempus cohaerere possunt, semper autem nullo modo possunt; necesse est enim in suum quaeque locum natura rapiatur. nullum igitur animal est sempiternum.
35 Sed omnia vestri Balbe solent ad igneam vim referre Heraclitum ut opinor sequentes, quem ipsum non omnes interpretantur uno modo, †quoniam quid diceret quod intellegi noluit† omittamus; vos autem ita dicitis, omnem vim esse ignem, itaque et animantis cum calor defecerit tum interire, et in omni natura rerum id vivere id vigere quod caleat. Ego autem non intellego quo modo calore extincto corpora intereant, non intereant umore aut spiritu amisso, praesertim cum intereant etiam nimio calore.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi