Thesauros Edebiyat Felsefe de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

23 ratione igitur mundus utitur". Hoc si placet, iam efficies ut mundus optime librum legere videatur; Zenonis enim vestigiis hoc modo rationem poteris concludere: "quod litteratum est id est melius quam quod non est litteratum; nihil autem mundo melius; litteratus igitur est mundus"—isto modo etiam disertus et quidem mathematicus musicus, omni denique doctrina eruditus, postremo philosophus. Saepe dixisti nihil fieri sine deo, nec ullam vim esse naturae ut sui dissimilia posset effingere: concedam non modo animantem et sapientem esse mundum sed fidicinem etiam et tubicinem, quoniam earum quoque artium homines ex eo procreantur? Nihil igitur adfert pater iste Stoicorum quare mundum ratione uti putemus, ne cur animantem quidem esse. non est igitur mundus deus; et tamen nihil est eo melius: nihil est enim eo pulchrius nihil salutarius nobis, nihil ornatius aspectu motuque constantius.
23 Quod si mundus universus non est deus, ne stellae quidem, quas tu innumerabilis in deorum numero reponebas. quarum te cursus aequabiles aeternique delectabant, nec mehercule iniuria, sunt enim admirabili incredibilique constantia.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi