Kitap 2
161
iam vero immanes et feras beluas nanciscimur venando, ut et vescamur is et exerceamur in venando ad similitudinem bellicae disciplinae et utamur domitis et condocefactis, ut elephantis, multaque ex earum corporibus remedia morbis et vulneribus eligamus, sicut ex quibusdam stirpibus et herbis, quarum utilitates longinqui temporis usu et periclitatione percepimus. Totam licet animis tamquam oculis lustrare terram mariaque omnia: cernes iam spatia frugifera atque inmensa camporum vestitusque densissimos montium, pecudum pastus, tum incredibili cursus maritimos celeritate.
162
Nec vero supra terram sed etiam in intumis eius tenebris plurimarum rerum latet utilitas, quae ad usum hominum orta ab hominibus solis invenitur.
162
Illud vero, quod uterque vestrum arripiet fortasse ad reprendendum, Cotta quia Carneades lubenter in Stoicos invehebatur, Velleius quia nihil tam inridet Epicurus quam praedictionem rerum futurarum, mihi videtur vel maxume confirmare deorum prudentia consuli rebus humanis. est enim profecto divinatio, quae multis locis rebus temporibus apparet cum in privatis tum maxume publicis:
163
multa cernunt haruspices multa augures provident, multa oraclis declarantur multa vaticinationibus multa somniis multa portentis; quibus cognitis multae saepe res ex hominum sententia atque utilitate partae, multa etiam pericula depulsa sunt. haec igitur sive vis sive ars sive natura ad scientiam rerum futurarum homini profecto est nec ali cuiquam a dis inmortalibus data.