Thesauros Edebiyat Felsefe de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

123 manus etiam data elephantost, quia propter magnitudinem corporis difficiles aditus habebat ad pastum. at quibus bestiis erat is cibus ut †aliis generis escis vescerentur, aut vires natura dedit aut celeritatem. data est quibusdam etiam machinatio quaedam atque sollertia, ut in araneolis aliae quasi rete texunt, ut si quid inhaeserit conficiant, aliae autem ut * * ex inopinato observant et si quid incidit arripiunt idque consumunt. pina vero (sic enim Graece dicitur) duabus grandibus patula conchis cum parva squilla quasi societatem coit comparandi cibi; itaque cum pisciculi parvi in concham hiantem innataverunt, tum admonita a squilla pina morsu comprimit conchas: sic dissimillimis bestiolis communiter cibus quaeritur;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi