Thesauros Edebiyat Felsefe de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

114 quem subsequens fervidus ille Canis stellarum luce refulget. post Lepus subsequitur curriculum numquam defesso corpore sedans at Canis ad caudam serpens prolabitur Argo. hanc Aries tegit et squamoso corpore Pisces Fluminis inlustri tangentem corpore ripas. quem longe "serpentem" et manantem aspicies proceraque Vincla videbis, quae retinent Pisces caudarum a parte locata Inde Nepae cernes propter fulgentis acumen Aram, quam flatu permulcet spiritus austri. Propter quae Centaurus cedit Equi partis properans subiungere Chelis. hic dextram porgens, quadrupes qua vasta tenetur, tendit et inlustrem truculentus cedit ad Aram. Hic sese infernis e partibus erigit Hydra, cuius longe corpus est fusum, in medioque sinu fulgens Cretera relucet. extremam nitens plumato corpore Corvus rostro tundit, et hic Geminis est ille sub ipsis Ante Canem, Procyon Graio qui nomine fertur.
115 Haec omnis descriptio siderum atque hic tantus caeli ornatus ex corporibus huc et illuc casu et temere cursantibus potuisse effici cuiquam sano videri potest, aut vero alia quae natura mentis et rationis expers haec efficere potuit quae non modo ut fierent ratione eguerunt sed intellegi qualia sint sine summa ratione non possunt?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi