Thesauros Edebiyat Felsefe de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

38 sed mundus quoniam omnia conplexus est neque est quicquam quod non insit in eo, perfectus undique est; qui igitur potest ei desse id quod est optimum? nihil autem est mente et ratione melius; ergo haec mundo deesse non possunt. Bene igitur idem Chrysippus, qui similitudines adiungens omnia in perfectis et maturis docet esse meliora, ut in equo quam in eculeo in cane quam in catulo in viro quam in puero; item quod in omni mundo optimum sit id in perfecto aliquo atque absoluto esse debere;
39 est autem nihil mundo perfectius nihil virtute melius; igitur mundi est propria virtus. Nec vero hominis natura perfecta est, et efficitur tamen in homine virtus; quanto igitur in mundo facilius; est ergo in eo virtus. sapiens est igitur et propterea deus.
39 Atque hac mundi divinitate perspecta tribuenda est sideribus eadem divinitas; quae ex mobilissima purissimaque aetheris parte gignuntur neque ulla praeterea sunt admixta natura totaque sunt calida atque perlucida, ut ea quoque rectissime et animantia esse et sentire atque intellegere dicantur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi