Thesauros Edebiyat Felsefe de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

32 Atque ex hoc quoque intellegi poterit in eo inesse intellegentiam, quod certe est mundus melior quam ulla natura. ut enim nulla pars est corporis nostri quae non minoris sit quam nosmet ipsi sumus, sic mundum universum pluris esse necesse est quam partem aliquam universi. quod si ita est, sapiens sit mundus necesse est. nam ni ita esset, hominem qui esset mundi pars, quoniam rationis esset particeps, pluris esse quam mundum omnem oporteret.
33 Atque etiam si a primis incohatisque naturis ad ultimas perfectasque volumus procedere, ad deorum naturam perveniamus necesse est. Prima enim animadvertimus a natura sustineri ea quae gignantur e terra, quibus natura nihil tribuit amplius quam ut ea alendo atque augendo tueretur.
34 bestiis autem sensum et motum dedit et cum quodam adpetitu accessum ad res salutares a pestiferis recessum. hoc homini amplius, quod addidit rationem, qua regerentur animi adpetitus, qui tum remitterentur tum continerentur. quartus autem est gradus et altissimus eorum qui natura boni sapientesque gignuntur, quibus a principio innascitur ratio recta constansque, quae supra hominem putanda est deoque tribuenda id est mundo, in quo necesse est perfectam illam atque absolutam inesse rationem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi