Thesauros Edebiyat Felsefe de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

111 ita ne beatus quidem. Quae ergo vita? "Suppeditatio" inquis "bonorum nullo malorum interventu". Quorum tandem bonorum? voluptatum credo, nempe ad corpus pertinentium; nullam enim novistis nisi profectam a corpore et redeuntem ad corpus animi voluptatem. non arbitror te velle similem esse Epicureorum reliquorum, quos pudeat quarundam Epicuri vocum, quibus ille testatur se ne intellegere quidem ullum bonum quod sit seiunctum a delicatis et obscenis voluptatibus; quas quidem non erubescens persequitur omnis nominatim.
112 quem cibum igitur aut quas potiones aut quas vocum aut florum varietates aut quos tactus quos odores adhibebis ad deos, ut eos perfundas voluptatibus? ac poetae quidem nectar ambrosiam epulas conparant et aut Iuventatem aut Ganymedem pocula ministrantem, tu autem Epicure quid facies? neque enim unde habeat ista deus tuus video nec quo modo utatur. locupletior igitur hominum natura ad beate vivendum est quam deorum, quod pluribus generibus fruitur voluptatum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi