Thesauros Edebiyat Felsefe de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

88 ne sit igitur sol ne luna ne stellae, quoniam nihil esse potest nisi quod attigimus aut vidimus. Quid deum ipsum numne vidisti? cur igitur credis esse? Omnia tollamus ergo quae aut historia nobis aut ratio nova adfert. ita fit ut mediterranei mare esse non credant. quae sunt tantae animi angustiae ut, si Seriphi natus esses nec umquam egressus ex insula, in qua lepusculos vulpeculasque saepe vidisses, non crederes leones et pantheras esse, cum tibi quales essent dicerentur, si vero de elephanto quis diceret, etiam rideri te putares.
89 Et tu quidem Vellei non vestro more sed dialecticorum, quae funditus gens vestra non novit, angustia argumenti sententiam conclusisti. Beatos esse deos sumpsisti: concedimus. beatum autem esse sine virtute neminem posse: id quoque damus, et libenter quidem. virtutem autem sine ratione constare non posse: conveniat id quoque necesse est. Adiungis nec rationem esse nisi in hominis figura. quem tibi hoc daturum putas? si enim ita esset, quid opus erat te gradatim istuc pervenire? sumpsisses tuo iure. quod autem est istuc gradatim? nam a beatis ad virtutem, a virtute ad rationem video te venisse gradibus; a ratione ad humanam figuram quo modo accedis? praecipitare istuc quidem est, non descendere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi