Kitap 1
51
ea videlicet qua nihil beatius nihil omnibus bonis affluentius cogitari potest. nihil enim agit, nullis occupationibus est inplicatus, nulla opera molitur, sua sapientia et virtute gaudet, habet exploratum fore se semper cum in maximis tum in aeternis voluptatibus.
52
Hunc deum rite beatum dixerimus, vestrum vero laboriosissimum. sive enim ipse mundus deus est, quid potest esse minus quietum quam nullo puncto temporis intermisso versari circum axem caeli admirabili celeritate: nisi quietum autem nihil beatum est; sive in ipso mundo deus inest aliquis, qui regat qui gubernet qui cursus astrorum mutationes temporum rerum vicissitudines ordinesque conservet, terras et maria contemplans hominum commoda vitasque tueatur, ne ille est inplicatus molestis negotiis et operosis.
53
nos autem beatam vitam in animi securitate et in omnium vacatione munerum ponimus. docuit enim nos idem qui cetera, natura effectum esse mundum, nihil opus fuisse fabrica, tamque eam rem esse facilem, quam vos effici negetis sine divina posse sollertia, ut innumerabiles natura mundos effectura sit efficiat effecerit. quod quia quem ad modum natura efficere sine aliqua mente possit non videtis, ut tragici poetae cum explicare argumenti exitum non potestis confugitis ad deum.