Thesauros Edebiyat Felsefe Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes Cicero, Marcus Tullius

Kitap 5

89 An ad cetera, quae mala putantur, non et Epicurusepicu...rus epicuru.s R et reliqui philosophi satis parati videntur? quis non paupertatem extimescit? neque tamen quisquam philosophorum. hic Epic.fr.472 vero ipse quam parvo est contentus! nemo de tenui victu plura dixit. etenim, quae res pecuniae cupiditatem adferunt, ut amori, ut ambitioni, ut cotidianis sumptibus copiae suppetant, cum procul ab his omnibus rebus absit, cur pecuniam magnopere desideret vel potius curcur om. V curet omnino?
90 an Scythes Anacharsiscythes anacahrsis G potuit pro nihilo pecuniam ducere, nostrates philosophi facere non poterunt?poterunt sV3 potuerunt X illius epistula fertur his verbis: Anacharsis Anach. epist. 5 Hannoni salutem. Mihi amictui est Scythicum tegimen, calciamentum solorum callum, cubile terra, pulpamentumpulpamentum sV3 palpamentum X fames, lacte caseo carne vescor. quare ut adad et quietum me licet venias. munera autem ista, quibus eses add. G1 delectatus, vel civibus tuis vel diis inmortalibusimm. GR dona. omnes fere philosophi omnium disciplinarum, nisi quos a recta ratione natura vitiosa detorsisset, eodem hoc animo esse potuerunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi