Kitap 5
45
an dubitas quin praestans valetudine, viribus, forma, acerrumis integerrumisqueintegrumhisque G1V1 ( supra gr scr. G2 er V3) integerumhisque KR integrisque Non. sensibus, adde etiam, si lubet, pernicitatem et velocitatem,praestans...16 velocitatem Non 444, 9 da divitias, honores, imperia, opes, gloriam—si fuerit is, qui haec habet, iniustus, intemperans, timidus, hebetihebeti G1 ingenio atque nullo, dubitabisne eum miserum dicere? qualia igitur ista bona sunt, quae qui habeat miserrimus esse possit? Videamus ne, ut acervus ex sui generis granis, sic beata vita ex sui similibus partibus effici debeat. quod si ita est, ex bonis, quae sola honesta sunt, efficiendum est beatum; ea mixta ex dissimilibus si erunt, honestum ex is effici nihilnil H poterit; quoquo ex quod Vrec St. fr. 3, 37cf. fin. 3,27 detracto quid poterit beatum intellegi? Etenim, quicquid est, quod prius quod om Hs bonum sit, id expetendum est; quod autem expetendum, id certe adprobandum; quod vero adprobaris, id gratum acceptumque habendum; ergo etiam dignitas ei tribuenda est. quod si ita est, laudabile sit necesse est; bonum igitur omne laudabile. ex quo efficitur, ut, quod sit honestum, id sit solum bonum.