Kitap 5
33
Tu quidem tabellis obsignatis agis mecum et testificaris, quid dixerim aliquando aut scripserim. cum aliis isto modo, qui legibus impositis disputant: nos in diem vivimus; quodcumque nostros animos probabilitate percussit, id dicimus, itaque soli sumus liberi. verum tamen, quoniam de constantia paulo ante diximus, non ego hoc loco id quaerendum puto, verumne sit,verumne scit K1 verume sit G1 quod Zenoni placuerit quodque eius auditoriaudituri G Aristoni, bonum esse solum, quod honestum esset, sed si ita esset, tumtum exp. Vrec (C?) fueritne consentaneum, ut totum add. Po. sed, ni ita esset, num consentaneum esset, tum ut Se. (sed agitur de Zenonis doctrina cf .v. 29 sqq.), alia alii (ad tum cf. parad. 29 fin. 4,33 al.) hoc beate vivere in una virtute poneret.
34
quare demus hoc sane Bruto, ut sit beatus semper sapiens—quam sibi conveniat, ipseipsa X corr. V2 viderit; gloria quidem huius sententiae quis est illo viro dignior?—, nos tamen teneamus, ut sit idem beatissimus.